Evangelium Secundum Lucam*

Caput 10: Versus 1

Post haec autem,etc.BED.Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suae lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet.Misit illos binos.Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo praedicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiae sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum praedicatione.
(* Traductions européennes)